- CALLIRRHOE
- I.CALLIRRHOELyci, Lybiae tyranni, filia, hominis sanguinarii, et hospites immolantis: a Diomede relicta, quem Troiâ redeuntem benigne susceperat, et paternis insidiis liberaverat: aegra animi fauces elisit. Item, filia Acheloi fluv. uxor Alcmconis. Vide etiam Plin. et Pausan. l. 8.II.CALLIRRHOEPhoci Boeotii filia, quae corporis formâ, et pudicitiae gloriâ, inter aequales suas et socias facile sibi primas vendicavit. Hanc 30. numerô ex universa Boeotia genere et opibusprimarii iuvenes summô quisque studiô in uxorem expetisse dicuntur. Ceterum pater alias semper ex aliis moras complicans et connectens, ac diem de die trahens, illorum vora. procrastinaudo consulto frustrare videbatur; quamobrem proci, conspiratione conflartâ, Phocum interfecerunt. Hâc re palam factâ Callrrhoe clam aufugiens, tamdiu delituisse fertur, quoad celebre per universam Boeotiam advenisser festum, quod Παμβοιώτιον illi vocant. Hanc illa colebritatis occasionem nacta, observatô tempore, supplex in Palladis ara consedisse dicitur, palamque de procis conquesta suis, illorum scelus, nefandamque sui parentis caedem indicavit, nominaque singulorum maximô recensuit eielarn, Boeotii autem, quorquot ad celebre spectaculum adearant, rei ipsius indignitate permoti, caedis patratores, et conscios, ut ab illis meritas exigerenr poenas, diligentius inquirere coeperunt. Hâc illi re perceptâ, ocius omnes dilapsi, ad Hippotas, quod oppidum mediô Thebarum Coronaeque interstitiô erat, clerei fugâ pervenisse dicuntur. Postulantibus autem illos postea Boetiis, et ut sibi dederentur, summô studiô contendentribus, cum oppidani obaudirent, ensque reddere nollent, comparatô ex singulis civitatibus delectorum exercitu, illorum fines hostiliter sunt ingressi, oppidumque vi captum funditus everterunt. Procos quidem illos in potestarem redactos, maximâ exstructâ pyrâ simul omnes in igenem coniectos combusserunt. Leonicerus Tom. l. 4. c. 9. ex Piutarcho.III.CALLIRRHOEpalus Mesopotamiae ad Antionchim urbem. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.